- ARCHELAUS
- I.ARCHELAUSCappadocum Rex, ope Antonii Triumviri, Ariobarzani surrogatus, quinquaginta annis regnavit, Tacit. Annal. l. 2. c. 42. ubi ab offenso Tiberio, matris literis Romam elicitum, angore, simul fessum seniô, et quia regibus aequa, nedum infima insolita sunt, finem vitae sponte an fatô implevisse, regnumque in provinciam redactum esse, fructibus eius levari posse centesimae vectigal profitente Caesare, ait, vide quoque Sueton. in Tiberio c. 37. et Velleium Patero. l. 2. c. 39. nec non supra, voce Archelai.II.ARCHELAUSDioni l. 55. Herodes dictus, XIII. Iudaeorum Rex regnavit ann. 9. Glaphyram Archelai Cappadocum Regis filiam, Alexandri fratris sui relictam, contra legem, uxorem duxit. A Caesare exiliô damnatus Viennae mortuus est. Ioseph. Iud. Ant. l. 17. c. 18. Hegesip. l. 5. c. 5.III.ARCHELAUSDux ac Praefectus Mithridatis egregius, de quo Polyaen. l. 8. c. 9. in Sulla.IV.ARCHELAUSLacedaemonius Rex Heraclides, ab Eurysthene VII. fil. Agesilai, cui successit, Pausan. l. 3. pater Teleclis. Herodot. l. 7. Regnavit ann 42. feliciter, cum Charilao, Rege alterius familiae, captis aliquot urbibus, Aegy inprimis, quam vocem vide. Sed numerum annorum perperam auget Euscbius: brevis aevi enim fuisse Pausan. habet. l. 3.V.ARCHELAUSPhilosophus Atheniensis, seu Milesius, patrem habuit Apollodorum: fuit auditor, successorque Anaxagorae, a quo Socrates Philosophiam audivit. Cicer. l. 5. Tusc. Qu.Hic Physicam Philosophiam ex Ionia Athenas invexit, fuitque vel propterea Physicus appellatus, vel quod in eo defecerit Philosophia naturalis, Socrate moralem introducente. Quamquam ne hic quidem Ethicae rudis fuit, qui de Legibus, de honesto, et aequo philosophatus est. Calorem et frigus rerum principia statuit, primusque vocem definivit, pulsum aeris. Plura de ipso vide apud Augustin. de Civ. Dei l. 8. c. 2. Diog. Laert. in eius Vita. l. 2. c. 16. Praeter hunc tres alii celebrantur, teste Laertiô.Primus erat χωρογράφος. Hic omnem terram descripsit, quam Alexander M. perambulavit. Alter, quae propriae, ac singularis naturae sunt, versu consignavit. Tertius orator de arte sua volumen reliquit. Secundus istorum Laertio dicitur, ὁ τὰ ἰδιοφυῆ ποιήσας. Unde liquet, eundem intelligi ab Athenaeo l. extr. cum ait, Παρὰ Α᾿ρχελάῳ Χεῤῥονησιώτῃ εν τοῖς Ι᾿διοφύεςςιν. Sed qui hôc locô est Chrersonesiotes is Aegyptius vocatur Antigono Carystio: qui illum παραδόξων καὶ θαυμασίαν ἐπιγράμματα ad Ptolemaeum scripsisse testis est. Vide eum Hist. Mirabil. c. 23. et 96. ubi et epigrammata eius recitat, quibus docebat, ex crocodilo scorpios; ex equis vespas; ex spinae medulla, in nonnullis cadaveribus, parvos enasci serpentes. Cum autem haec ad animalium historiam pertineant: plane censeo (inquit Voss. l. 3. de Hist. Graec. p. 329.) esse Archelaum eundem, quem de animalibus scripsisse, et quâ re unum quodque eorum curetur, Artemidorus dicit l. 14. Onirocriticôn. c. 24. Idem confirmat locus Plin. l. 8. c. 50. Archelaus auctor est, auribus capras spirare, non naribus, nec unquam febri carere. Istius quod de capris dicit Plinius, etiam Varro Archelaum laudat auctorem de R. R. l. 2. c. 3. De quibus admirandum illud (respicit ad titulum θαυμασίων, καὶ παραδόξων) quod etiam Archelaus scribit, capras, non ut reliqua animalia, naribus, sed auribus, spiritum ducere solere. non alium Archelaum ab eo signari, quam illum Antigono memoratum, liquet ex l. 3. de R. R. c. 16. ubi idem ait, Primum apes nascuntur, partim ex apibus, partim ex bubulo corpore putrefacto. Itaque Archelaus in epigrammate ait, eas esse βοὸς φθινομένης πεποιημένα τέκνα. Idem,Ἵππων μεν σφῆκες γενεὰ, μόχων δὲ μέλιςςαι.Haec Varro. Stobaeus Serm. de morbis, et molestiarum in eis solutione, advocat Archelaum, l. 1. περὶ ποταμῶν. Similiter Plut. l. 1. de Flum. citat Archelaum in ιγ περὶ ποταμῶν, itemque primo de lapidibus. Voss. loc. cit. Nic. Lloydius.VI.ARCHELAUSPraesul Mesopotamiae, qui librum disputationis contra Manichaeum Syrô sermone composuit, sub Probo Imperarore. Hieron. catal. de Script. Eccl. Epiphan. haer. 66.VII.ARCHELAUScui Alexander Magnus Susas urbem, ab Abulite deditam, cum praesidio trium millium militum tuendam tradidit. Curt. l. 5. c. 2.VIII.ARCHELAUSfil. Herodis illius, qui innocentes occidit, Rex Iudaeae. Matth. c. 2. v. 22. Ob saevitiam suis invisus. Vide priorem Archelaum.IX.ARCHELAUSunus e Ducibus Antigoni iunioris, qui praesidio Acrocorinthi, cum Persaeo Philosopho, impositus est. Polyaen. l. 6. c. 5. p. 431. Qui proditâ a quatuor fratribus Syris Acrocorinthô, mislus est liber ab Arato.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.